Talált 580 Eredmények: Purificacionis Post Partum
Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua, (Liber Esdrae 9, 10)
Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, (Liber Esdrae 9, 13)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium. (Liber Nehemiae 3, 16)
Post eum restauraverunt Levitae, Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit Hasabias princeps dimidiae partis vici Ceilae pro vico suo; (Liber Nehemiae 3, 17)
post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiae partis vici Ceilae. (Liber Nehemiae 3, 18)
Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. (Liber Nehemiae 3, 20)
Post eum restauravit Meremoth filius Uriae filii Aecos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib. (Liber Nehemiae 3, 21)
Et post eum restauraverunt sacerdotes viri de campestribus. (Liber Nehemiae 3, 22)
Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. (Liber Nehemiae 3, 23)
Post eum restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad angulum et flexuram. (Liber Nehemiae 3, 24)
Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit (Liber Nehemiae 3, 25)
Post eum restauraverunt Thecueni mensuram alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad murum templi. (Liber Nehemiae 3, 27)