Talált 18 Eredmények: Pseudo apostoli
Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
Et dixerunt apostoli Domino: “Adauge nobis fidem!”. (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. (Evangelium secundum Lucam 22, 14)
Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)
Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)
Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; (Actus Apostolorum 8, 14)
Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)
Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes (Actus Apostolorum 14, 14)
Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. (Actus Apostolorum 15, 6)
scribentes per manum eorum: “Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! (Actus Apostolorum 15, 23)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)