Talált 651 Eredmények: Propter
Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste: (Liber Ieremiae 32, 36)
venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. (Liber Ieremiae 33, 5)
Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, (Liber Ieremiae 37, 11)
Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi”. (Liber Ieremiae 38, 19)
Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. (Liber Ieremiae 41, 9)
propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini, (Liber Ieremiae 42, 15)
propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. (Liber Ieremiae 44, 3)
Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 44, 22)
HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis. (Lamentationes 1, 5)
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)
MEM. Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum. (Lamentationes 4, 13)
Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis. (Lamentationes 5, 10)