Mosaico decorativo

Talált 651 Eredmények: Propter

  • et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. (Liber I Maccabaeorum 6, 24)

  • et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)

  • Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • dicens: “Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus? (Liber I Maccabaeorum 10, 70)

  • Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. (Liber I Maccabaeorum 11, 33)

  • Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. (Liber I Maccabaeorum 13, 4)

  • dicens: “Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum; (Liber I Maccabaeorum 13, 15)

  • Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)

  • Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, (Liber II Maccabaeorum 2, 24)

  • Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, (Liber II Maccabaeorum 2, 27)

  • Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae, (Liber II Maccabaeorum 3, 1)

  • Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina