Talált 67 Eredmények: Prope
“Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est”. (Evangelium secundum Marcum 14, 42)
Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. (Evangelium secundum Lucam 21, 30)
Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)