Mosaico decorativo

Talált 1212 Eredmények: Promissionem Promissa Terra

  • Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)

  • Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. (Liber Isaiae 24, 4)

  • Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)

  • Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, (Liber Isaiae 24, 19)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)

  • Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)

  • In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. (Liber Isaiae 26, 1)

  • Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)

  • Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. (Liber Isaiae 26, 10)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina