Talált 5078 Eredmények: Pro
Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum”. (Liber Deuteronomii 31, 21)
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. (Liber Deuteronomii 32, 16)
Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. (Liber Deuteronomii 32, 19)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)
Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent! (Liber Deuteronomii 32, 29)
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! (Liber Deuteronomii 32, 38)
Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)
Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. (Liber Deuteronomii 33, 3)
Haec est Iudae benedictio: “Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris”. (Liber Deuteronomii 33, 7)