Mosaico decorativo

Talált 5078 Eredmények: Pro

  • Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)

  • si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; (Liber Numeri 10, 5)

  • in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)

  • profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)

  • Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)

  • Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent. (Liber Numeri 10, 21)

  • Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina