Talált 5078 Eredmények: Pro
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 25)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)