Talált 5078 Eredmények: Pro
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Actus Apostolorum 4, 11)
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; (Actus Apostolorum 4, 21)
Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu”. (Actus Apostolorum 4, 29)
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 4, 35)
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; (Actus Apostolorum 5, 41)
Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, (Actus Apostolorum 6, 5)
Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)
Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, (Actus Apostolorum 7, 17)