Talált 5078 Eredmények: Pro
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)
Et dicebat: “Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. (Evangelium secundum Ioannem 7, 2)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “Hic est vere propheta!”; (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
Dissensio itaque facta est in turba propter eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 43)