Talált 5078 Eredmények: Pro
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “Prophetiza: Quis est, qui te percussit?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 64)
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 23, 19)
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; (Evangelium secundum Lucam 24, 19)
Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. (Evangelium secundum Lucam 24, 27)
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. (Evangelium secundum Lucam 24, 28)