Talált 5078 Eredmények: Pro
Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)
Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam, (Liber Leviticus 16, 6)
Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; (Liber Leviticus 16, 9)
Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum; (Liber Leviticus 16, 11)
ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii. (Liber Leviticus 16, 14)
Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii (Liber Leviticus 16, 15)
et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare. (Liber Leviticus 16, 25)
Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum; (Liber Leviticus 16, 27)
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis, (Liber Leviticus 16, 32)
Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. (Liber Leviticus 17, 11)
Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)