Talált 5078 Eredmények: Pro
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; (Prophetia Malachiae 3, 23)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
At illi dixerunt ei: “In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)
Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)
et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “Ex Aegypto vocavi filium meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 17)
Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “Nazaraeus vocabitur”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 23)
et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!"”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)