Talált 5078 Eredmények: Pro
propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur. (Prophetia Ezechielis 36, 5)
vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”; (Prophetia Ezechielis 36, 13)
propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)
Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)
Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. (Prophetia Ezechielis 36, 18)
Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)
Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. (Prophetia Ezechielis 36, 30)
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)
Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; (Prophetia Ezechielis 37, 12)