Talált 5078 Eredmények: Pro
propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius. (Liber II Regum 21, 12)
Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis, (Liber II Regum 21, 14)
Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 18)
percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Regum 21, 24)
Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 26)
Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam, (Liber II Regum 22, 14)
Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, (Liber II Regum 22, 18)
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)
Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)
Et efferri fecit palum de domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi. (Liber II Regum 23, 6)
Destruxit quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini, in quibus mulieres texebant vestes pro Asera. (Liber II Regum 23, 7)
Et ait: “Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius”. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria. (Liber II Regum 23, 18)