Mosaico decorativo

Talált 1134 Eredmények: Pot

  • Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum”. (Liber Esdrae 8, 22)

  • Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)

  • et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: “Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?”. (Liber Nehemiae 3, 34)

  • Dixit autem Iudas: “Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum”. (Liber Nehemiae 4, 4)

  • et dixi eis: “Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. (Liber Nehemiae 5, 8)

  • quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant. (Liber Nehemiae 5, 16)

  • Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Nehemiae 7, 61)

  • Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)

  • Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere, (Liber Nehemiae 10, 29)

  • et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. (Liber Nehemiae 11, 14)

  • Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam. (Liber Thobis 1, 15)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina