Talált 1134 Eredmények: Pot
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. (Liber II Samuelis 7, 20)
Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me”. (Liber II Samuelis 12, 23)
Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi”. (Liber II Samuelis 13, 13)
Et ait rex: “Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis?”. Respondit mulier et ait: “Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec; (Liber II Samuelis 14, 19)
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)
Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso”. (Liber II Samuelis 18, 13)
Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 36)
Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel. (Liber II Samuelis 19, 44)
liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant. (Liber II Samuelis 22, 18)
Desideravit igitur David et ait: “O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!”. (Liber II Samuelis 23, 15)
Et ille ait: “Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem”. (Liber I Regum 2, 17)
et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. (Liber I Regum 3, 8)