Talált 2849 Eredmények: Populus Israel
vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur. (Liber Iudicum 18, 29)
In diebus illis non erat rex in Israel. (Liber Iudicum 19, 0)
Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: “Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus!”. Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: “Haec dicite omni viro Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini et decernite quid facto opus sit!”. (Liber Iudicum 19, 30)
Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)
Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum. (Liber Iudicum 20, 2)
Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)
Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. (Liber Iudicum 20, 6)
Adestis omnes, filii Israel: decernite quid facere debeatis”. (Liber Iudicum 20, 7)
Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: “Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, (Liber Iudicum 20, 8)
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur”. (Liber Iudicum 20, 10)