Mosaico decorativo

Talált 2849 Eredmények: Populus Israel

  • Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; (Liber I Paralipomenon 19, 6)

  • Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 14)

  • Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)

  • Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. (Liber I Paralipomenon 19, 17)

  • Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)

  • hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius. (Liber I Paralipomenon 20, 7)

  • Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel. (Liber I Paralipomenon 21, 1)

  • Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 21, 4)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina