Mosaico decorativo

Talált 2849 Eredmények: Populus Israel

  • Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. (Liber I Regum 22, 1)

  • In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, (Liber I Regum 22, 2)

  • dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”. (Liber I Regum 22, 5)

  • Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”. (Liber I Regum 22, 9)

  • Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22, 17)

  • Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)

  • Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)

  • Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina