Talált 1932 Eredmények: Poder De Deus
Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)
Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)
et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, (Liber Isaiae 5, 16)
Haec dicit Dominus Deus: “Non stabit et non erit! (Liber Isaiae 7, 7)
Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)
interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae. (Liber Isaiae 10, 23)
Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)
Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)
Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)
Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum”, ait Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)