Talált 1932 Eredmények: Poder De Deus
Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. (Liber Baruch 4, 23)
Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. (Liber Baruch 5, 3)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)
Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)
Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant”. (Prophetia Ezechielis 3, 11)
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 27)
Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)
Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium posui eam et in circuitu eius terras. (Prophetia Ezechielis 5, 5)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati, (Prophetia Ezechielis 5, 7)