Talált 788 Eredmények: Pes
vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)
Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale (Liber Exodus 35, 27)
Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)
Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris (Liber Leviticus 9, 19)
posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, (Liber Leviticus 9, 20)
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus. (Liber Leviticus 26, 25)
Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. (Liber Numeri 1, 16)
Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 34)