Talált 214 Eredmények: Peccatum paenitentiam

  • Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4, 7)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)

  • Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni populo dicens: (Liber Genesis 26, 10)

  • Tumensque Iacob cum iurgio ait: “Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me, (Liber Genesis 31, 36)

  • Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: “Confiteor peccatum meum. (Liber Genesis 41, 9)

  • Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 33)

  • Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam”. (Liber Exodus 10, 17)

  • Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)

  • Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. (Liber Exodus 32, 30)

  • Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)

  • Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum”. (Liber Exodus 32, 34)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina