Talált 495 Eredmények: Pan
Haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in coetu populorum multorum, et extrahent te in sagena mea; (Prophetia Ezechielis 32, 3)
Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur”. (Prophetia Ezechielis 44, 3)
eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. (Prophetia Danielis 10, 3)
Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)
Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. (Prophetia Osee 7, 8)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)