Talált 495 Eredmények: Pan
iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)
donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)
Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. (Liber Isaiae 37, 14)
Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)
Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. (Liber Isaiae 49, 17)
Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius. (Liber Isaiae 51, 14)
Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. (Liber Isaiae 55, 2)
Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, (Liber Isaiae 55, 10)