Talált 12332 Eredmények: Os
et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, (Liber Exodus 29, 9)
et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. (Liber Exodus 29, 11)
Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)
Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso. (Liber Exodus 29, 21)
Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis, (Liber Exodus 29, 22)
tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; (Liber Exodus 29, 23)
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)
Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 33)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)
Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, (Liber Exodus 29, 38)
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)