Talált 12332 Eredmények: Os
Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48, 6)
Videns autem filios eius dixit ad eum: “Qui sunt isti?”. (Liber Genesis 48, 8)
Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)
Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)
dixit ad filium suum: “Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum”. (Liber Genesis 48, 11)
Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. (Liber Genesis 48, 12)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus. (Liber Genesis 48, 14)
Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, (Liber Genesis 48, 15)
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!”. (Liber Genesis 48, 16)
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)
Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)