Mosaico decorativo

Talált 12332 Eredmények: Os

  • Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)

  • Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)

  • Dixitque ad eos: “Audite somnium meum, quod vidi. (Liber Genesis 37, 6)

  • Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum”. (Liber Genesis 37, 7)

  • Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente: (Liber Genesis 37, 13)

  • “Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37, 14)

  • At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)

  • Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. (Liber Genesis 37, 18)

  • venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua”. (Liber Genesis 37, 20)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina