Mosaico decorativo

Talált 12332 Eredmények: Os

  • Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)

  • In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, (Epistula I Ioannis 3, 19)

  • quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit. (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. (Epistula I Ioannis 4, 2)

  • Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo. (Epistula I Ioannis 4, 4)

  • Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit. (Epistula I Ioannis 4, 5)

  • Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina