Talált 7 Eredmények: Optimam:
Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum. (Liber Deuteronomii 3, 25)
Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. (Liber Deuteronomii 4, 21)
et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)
Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. (Liber Deuteronomii 9, 6)
Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum. (Liber Esther 2, 9)
Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. (Liber II Maccabaeorum 10, 32)
porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)