Talált 773 Eredmények: Omnis

  • Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)

  • omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; (Liber Exodus 12, 44)

  • Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)

  • Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, (Liber Exodus 16, 2)

  • Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)

  • Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)

  • Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”. (Liber Exodus 18, 23)

  • Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. (Liber Exodus 19, 5)

  • Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina