Talált 1504 Eredmények: Omnes
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. (Liber I Paralipomenon 12, 16)
hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 22)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. (Liber I Paralipomenon 12, 33)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes. (Liber I Paralipomenon 14, 17)
Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; (Liber I Paralipomenon 16, 25)
omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Responditque Ioab: “Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?”. (Liber I Paralipomenon 21, 3)