Mosaico decorativo

Talált 601 Eredmények: Nomen

  • Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)

  • Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. (Liber Ieremiae 14, 21)

  • Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)

  • “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. (Liber Ieremiae 20, 3)

  • In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 23, 6)

  • quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)

  • Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)

  • qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)

  • Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 32, 20)

  • Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 32, 34)

  • “Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius: (Liber Ieremiae 33, 2)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina