Talált 219 Eredmények: Moysen

  • “Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)

  • Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. (Liber Psalmorum 105, 26)

  • Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. (Liber Psalmorum 106, 16)

  • Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: “Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per Moysen. (Liber II Maccabaeorum 7, 30)

  • dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)

  • Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”. (Evangelium secundum Lucam 16, 29)

  • Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)

  • quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)

  • Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum”; (Actus Apostolorum 6, 11)

  • Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina