Talált 664 Eredmények: Moses Iosue et Aaron sacerdotem et sacrificium

  • Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum (Liber Exodus 29, 35)

  • Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 29, 44)

  • Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; (Liber Exodus 30, 7)

  • Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)

  • lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. (Liber Exodus 30, 19)

  • Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 30, 30)

  • et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, (Liber Exodus 31, 10)

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)

  • Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. (Liber Exodus 32, 17)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina