Talált 1222 Eredmények: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom
Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 13, 17)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Dicit ei mulier: “Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)