Talált 195 Eredmények: Monte Sinai

  • Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei. (Liber II Paralipomenon 3, 1)

  • Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “Audi, Ieroboam et omnis Israel: (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona. (Liber Nehemiae 9, 13)

  • Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”. (Liber Thobis 5, 6)

  • et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo (Liber Iudith 5, 14)

  • Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliquerunt proiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum. (Liber Iudith 6, 13)

  • Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)

  • PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 15, 1)

  • In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. (Liber Psalmorum 42, 7)

  • terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. (Liber Psalmorum 68, 9)

  • Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. (Liber Psalmorum 68, 18)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina