Talált 1188 Eredmények: Mihi
Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)
Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)
Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. (Liber Ieremiae 9, 1)
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 23)
Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: “Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam”. (Liber Ieremiae 10, 19)
quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)
Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ideo odivi eam. (Liber Ieremiae 12, 8)
Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)
Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)
Quod si dixeris in corde tuo: “Quare venerunt mihi haec?”. Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae. (Liber Ieremiae 13, 22)