Mosaico decorativo

Talált 1188 Eredmények: Mihi

  • Credidit ergo Achis David dicens: “Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus”. (Liber I Samuelis 27, 12)

  • Dixitque Saul servis suis: “Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam”. Et dixerunt servi eius ad eum: “Est mulier habens pythonem in Endor”. (Liber I Samuelis 28, 7)

  • Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi”. (Liber I Samuelis 28, 8)

  • Dixitque ei mulier: “Quem suscitabo tibi?”. Qui ait: “Samuelem suscita mihi”. (Liber I Samuelis 28, 11)

  • Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul!”. (Liber I Samuelis 28, 12)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Quare inquietasti me, ut suscitarer?”. Et ait Saul: “Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam”. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Dixitque ei David: “Potes me ducere ad istum cuneum?”. Qui ait: “Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum”. Et iuravit ei David. (Liber I Samuelis 30, 15)

  • Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)

  • Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. (Liber II Samuelis 1, 8)

  • Et locutus est mihi: “Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est”. (Liber II Samuelis 1, 9)

  • Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. (Liber II Samuelis 1, 26)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina