Talált 777 Eredmények: Meum
Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)
Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)
Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. (Prophetia Ezechielis 23, 25)
Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. (Prophetia Ezechielis 23, 38)
Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. (Prophetia Ezechielis 23, 39)
sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 41)
Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)
Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)
Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. (Prophetia Ezechielis 30, 24)
Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)