Mosaico decorativo

Talált 777 Eredmények: Meum

  • Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)

  • Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 22, 16)

  • et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; (Liber Psalmorum 22, 31)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)

  • Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. (Liber Psalmorum 25, 18)

  • Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. — (Liber Psalmorum 26, 2)

  • Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 27, 3)

  • Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)

  • De te dixit cor meum: “Exquirite faciem meam!”. Faciem tuam, Domine, exquiram. (Liber Psalmorum 27, 8)

  • Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28, 7)

  • Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. (Liber Psalmorum 30, 9)

  • Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, (Liber Psalmorum 30, 12)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina