Talált 777 Eredmények: Meum
Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)
Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. (Liber I Regum 3, 21)
“Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; (Liber I Regum 6, 12)
et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel”. (Liber I Regum 6, 13)
Et ait: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus suis perfecit dicens: (Liber I Regum 8, 15)
“A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. (Liber I Regum 8, 16)
et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, (Liber I Regum 8, 29)
Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)
Dixit itaque Dominus Salomoni: “Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. (Liber I Regum 11, 11)
Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi”. (Liber I Regum 11, 13)
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel; (Liber I Regum 11, 32)