Talált 760 Eredmények: Meo
Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, (Liber Esdrae 10, 31)
et dixi regi: “Rex, in aeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne?”. (Liber Nehemiae 2, 3)
et dixi ad regem: “Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam”. (Liber Nehemiae 2, 5)
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)
Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)
Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. (Liber Thobis 1, 16)
Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. (Liber Thobis 1, 17)
Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”. (Liber Thobis 2, 2)
Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)