Talált 899 Eredmények: Mei
Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote! (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! (Epistula ad Galatas 4, 19)