Talált 1637 Eredmények: Mea
Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. (Liber Iob 6, 29)
Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam? (Liber Iob 6, 30)
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. (Liber Iob 7, 5)
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)
Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. (Liber Iob 7, 11)
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, (Liber Iob 7, 13)
Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. (Liber Iob 7, 15)
Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? (Liber Iob 7, 19)
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”. (Liber Iob 7, 21)
et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam. (Liber Iob 9, 16)
In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. (Liber Iob 9, 17)
Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam. (Liber Iob 9, 21)