Talált 1637 Eredmények: Mea
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)
Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint?”. (Liber I Samuelis 25, 11)
et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. (Liber I Samuelis 25, 33)
Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”. (Liber I Samuelis 26, 11)
Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “Num vox tua haec est, fili mi David?”. Et ait David: “Vox mea, domine mi rex”. (Liber I Samuelis 26, 17)
Et ait: “Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? (Liber I Samuelis 26, 18)
Et ait Saul: “Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis”. (Liber I Samuelis 26, 21)
Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)
Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia”. (Liber I Samuelis 26, 24)
Et ait mulier ad eum: “Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar?”. (Liber I Samuelis 28, 9)
Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)
Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28, 21)