Talált 1637 Eredmények: Mea
Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. (Prophetia Ezechielis 14, 9)
“Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)
Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)
Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)
Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos (Prophetia Ezechielis 15, 7)
Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)
Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)
Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)
et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. (Prophetia Ezechielis 17, 20)
Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)
in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 18, 9)
ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 17)