Talált 224 Eredmények: Mare Rubrum
Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 14)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 2, 13)